monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.242 v > Psalmi, 140 > bnf17226.32 > csg75.725 > uwbM.p.th.f.69.83 > bnf9389.102 > uwbM.p.th.f.69.38 > uwbM.p.th.f.69.40 > bnf9389.443 > bnf11947.105 r > csg51.55 > sectio 15 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.252 > csg75.501 > sectio 15 > csg7.92 > csg75.824 > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 143
Si autem nigerrimae tempestates huius blasphemiae et desperationis super quempiam hominem ceciderint, et ipse nec in corde suo nec in voluntate sua, nec in sapore perversi gustus eis consenserit, sed in hoc certamine valde cruciatur, tunc si in eodem agone fortiter repugnans perseveraverit, citius ei subvenio. Et propter has gravedines non dubitet, quia contra maximas procellas eum fortissimum pugnatorem dico, et eum velocius iuvabo atque eum in amicum habebo, quoniam propter amorem meum tantas adversitates patienter sustinens nobiliter superavit.